- AORNUS
- I.AORNUSlacus inter Puteolos et Baias, Latinis Avernus, sic dictus, quod avibus careat, quae supervolantes gravi eius odore enecantur: sive quod sulpureae exhalationes aerem usque adeo extenuent, ut aves sustinere non possit. Virg. Aen. l. 6. v. 237.Spelunca alta fuit, vastôque immanis hiatuScrupea, tuta lacu nigrô, nemorumque tenebris;Quam super haud ullae poterant impune volantesTendere iter pennis, talis sese halitus atrisFaucibus effundens supera ad convexa ferebat.Unde locum Graii dixerunt nomine Avernum.Hausit ex Lucretio suo. Sic enim ille l. 6. v. 738.Principio quod Averna vocantur, nomen id ab reImpositum est, quia sunt avibus contraria cunctis.Similis plane descriptio est, apud Petronium Arbitrum in Satyrico:Est locus excisô penitus demersus hiatu,Parthenopen inter, magnaeque Dicarchidos arvaCocytâ persusus aquâ, nam spiritus extraQui furit effusus funestô spargitur aestu.Non haec auctumnô tellus viret, aut alit herbasCespite laetus ager: non vernô persona cantuMollia discordi strepitu virgulta loquuntur:Sed Chaos et nigrô squalentia pumice saxaGaudent, ferali circumtumulata cupresso.Nominis notationem tetigit Claudian. l. 2. de Raptu Proserp. v. 348.Tunc et pestiferi pacatum limen AverniInnocuae transistis aves.Nic. Lloydius.II.AORNUSlacus quidam prope Tartessum, alias Libystinus dictus. Schol. Aristoph. in Ranas: Ἡ δὲ Τάρτηςςος πόλις Ἰβερικὴ περὶ την` Ἄορνον λίμνην.III.AORNUSlocus in Tesprotide, ubi oracula reddebantur. Pausan. l. 9. Item urbs in Epiro. Ptol. et Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.